Гісторыя Беларусі IX-XVIII стагоддзяў. Першакрыніцы.


[1373.X.23], X. Kalendas Novembris, pontificatus nostri anno tercio. Авіньён. Папа Грыгорый XI заклікае в.к.л. Альгерда і яго братоў – князёў літвінаў Кейстута і Любарта прыняць каталіцтва разам са сваімі падданымі і накіроўвае да яго Дабрагоста, прэпазіта кракаўскага, капелана караля Польшчы і Венгрыі Людовіка.

Арыгінал невядомы. - Копія 1. Запісана ў рэгістры Ватыканскага таемнага архіву, які адносіцца да пантыфікату Грыгорыя XI. Паводле А. Тэйнера (1860) сігнатура копіі: "Ex Reg. orig. An. III. Secret., fol. 90".

Асноўныя публікацыі і літаратура (усе па копіі 1). Raynaldus O. Annales ecclesiastici ab anno MCXCVIII, ubi desinit cardinalis Baronius. T. 7 (26). Lucae, 1752. S. 238-239; Guerra A. Pontificiarum constitutionem in bullariis magno et Romano contentarum, et aliunde desumptarum epitome, et secundum materias dispositio cum indicibus locupletissimis. T. 2. Venetiis, 1772. S. 303; Vetera monumenta Poloniae et Lithuaniae / Ed. A. Theiner. T. 1. 1217-1409. Romae, 1860. S. 695, № 934; Bullarium Poloniae litteras apostolicas aliaque monumenta Poloniae Vaticana continens. Vol. 2. 1342-1378 / Ed. I. Sułkowska-Kuraś et S. Kuraś. Romae, 1985. S. 342, № 2084; Kuraś S. Litwa a Polska za czasów Jagiełły i Witolda // Lithuania. 1996. № 1/2. S. 192-197. Электронная версія зроблена паводле выдання А. Тэйнера.

Дата: Дзясяты дзень да календаў лістапада адпавядае 23 кастрычніка. Пантыфікат Грыгорыя XI пачаўся ў 30 снежня 1370 г. Такім чынам, 23 кастрычніка трэцяга года яго пантыфіката прыходзіцца на 1373 г.

      Gregorius episcopus etc.
       Nobilibus viris Oligerdo Magno et Kenstuto ac Lubardo fratribus ducibus Lituanorum. Viam veritatis agnoscere et agnitam custodire Salvatoris nostri domini Ihesu Christi, qui de celis misericorditer descendit in mundem, ut salvos faceret omnes, qui credent in eundem, vices licet indigni tenentes in terris, omnium mortalium salutem, qui itique ab ipso domino sunt creati, precordialibus desideriis affectamus et solicitis studiis, prout nostre fragilitati conceditur, procuramus, et quod in hac parte per nos ipsos non possumus, per alias personas fideles et providas anhelantes satagimus adimplere.
       Advertentes igitur, inter vos et dilectos filios fratres domus sancte Marie Theotonicorum eorumque subditos, et nonnulos alios christianos durissimum et letale bellum temporibus viguisse ac vigere continue, gerimus in desiderio cordis nostri, quod vos et vester populus ad fidem catholicam, sine qua salus esse non potest, per ministerium predicatorum eiusdem fidei, sicut fecerunt hactenus et adhuc faciunt alie nationes quam plurime, voluntarie veniatis, quia illud sacrificium et obsequium eidem Salvatori acceptabile redditur, quod a voluntate prebetur, sicque anime vestre et cunctorum Lituanorum per gratiam Dei et eius veram fidem ac opera caritatis erute de potencia Sathane, qui per infidelitatis errorem et execranda opera detinet eas miserabiliter captivatis, eternaliter fiant salve, cessent bella, effusiones cruoris, mortes crudeles, captivitates impie, rapaces prede, servitutes miserabiles, labores gravissimi et incendia consumptiva aliaque mala innumera, que solent ex bellicis actibus evenire, fiatque pax individua inter vos ac fratres eosdem et alios christianos, ut quos una iunget fides, nulla possit presertim tam dira et prolixa discordia separare, sequatur optata tranquillitas, servetur mutua caritas, et utrinque dulcedo fraterne communionis accedat, opes amisse resurgant et supervenient ampliores, ac unitis in Christo celestia et terrestria preparentur, ceterisque infidelibus diabolica fraude deceptis imitativo demonstretur exemplo, quid felicitatis et gratie, quid consolationis et gaudii, quidve securitatis et pacis conversis successerit Lituanis, ac ceteris incredulis pandatur aditus in viam salutis dirigendi similiter gressus suos. Eapropter Nobilitatem vestram, quam optamus salvari, ac in presenti seculo apud omnes Christicolas ac demum in excelsis fieri gloriosam, caritative hortamur in domino, quatenus ad recipiendum dictam fidem vos et vestri subditi, quos ad hoc proinde inducatis, vestros disponatis animos humiliter et devote.
       Nos enim, si in hoc volueritis exhibere consensum, viros religiosos in lege divina eruditos et predicandum vobis fidem prefatam et alia, que ad animarum vestrarum salutem spectabunt, ac ad tractandum auctoritate apostolica veram et firmam concordiam cum dictis fratribus et omnibus aliis christianis, qui magisterio sancte catholice et apostolice ecclesie intendunt fideliter, cum oportuna potestate curabimus destinare, super quibus vobis plenius exponendis dilecto filio Dobrogostio, preposito ecclesie Cracoviensis, decretorum doctori, capellano et familiari carissimi in Christo filii nostri Ludovici, regis Ungarie et Polonie illustris, latori presencium, de nostra intencione informato plenarie, velitis fidem plenariam adhibere.
       Datum Avinione, X Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno tercio.

А.Л. Ідэнтыфікацыйны нумар электроннай версіі дакумента: d070 ад 2010.IX.12.






Hosted by uCoz