Гісторыя Беларусі IX-XVIII стагоддзяў. Першакрыніцы.


[1373.X.23], X. Kalendas Novembris, pontificatus nostri anno tercio. Авіньён. Папа Грыгорый XI паведамляе мазавецкаму князю Земавіту, што ён напісаў літоўскім князям ліст з заклікам прыняць каталіцтва, і просіць Земавіта спрыяць хрышчэнню няверных літвінаў, якія жывуць па суседстве з Мазовіяй.

Арыгінал невядомы. - Копія 1. Запісана ў рэгістры Ватыканскага таемнага архіву, які адносіцца да пантыфікату Грыгорыя XI. Паводле А. Тэйнера (1860) сігнатура копіі: "Ex Reg. orig. An. III. Secret., fol. 89".

Асноўныя публікацыі (усе па копіі 1): Vetera monumenta Poloniae et Lithuaniae / Ed. A. Theiner. T. 1. 1217-1409. Romae, 1860. S. 696, № 936; Bullarium Poloniae litteras apostolicas aliaque monumenta Poloniae Vaticana continens. Vol. 2. 1342-1378 / Ed. I. Sułkowska-Kuraś et S. Kuraś. Romae, 1985. S. 342, № 2087. Электронная версія зроблена паводле выдання А. Тэйнера.

Дата: Дзясяты дзень да календаў лістапада адпавядае 23 кастрычніка. Пантыфікат Грыгорыя XI пачаўся ў 30 снежня 1370 г. Такім чынам, 23 кастрычніка трэцяга года яго пантыфіката прыходзіцца на 1373 г.

      Gregorius episcopus etc.
       Dilecto filio nobili viro Semovito, duci Mazoviensi, salutem etc.
       Ex verbis dilecti filii Dobrogestii [sic], prepositi Cracoviensis ecclesie, decretorum doctoris, latoris presentium, audivimus iocundanter, quod tu zelo fidei orthodoxe ignitus ipsius ampliacionem, et specialiter conversionem infidelium Lituanorum vicinorum tuo Ducatui toto corde desideras, et quod pro illa, si sperares proficere, solicitis studiis laborares. Proinde igitur tuam devocionem multipliciter in domino commendantes, Nobilitati tue notum facimus, quod ducibus dictorum Lituanorum pro ipsorum suique populi conversione scribimus secundum tenorem presentibus interclusum, Nobilitatem eandem rogantes attentius et hortantes, quatinus pro dicta conversione omnibus modis, quibus poteris, ob reverenciam Dei et amorem dicte fidei, ac pro anime tue salute et ob nostrarum precum adiectionem velis efficaciter laborare, nosque informare de hiis, que circa hoc videris expedire, dicto preposito super hiis, que tibi in huiusmodi sancto negocio ex parte nostra narraverit, fidem plenariam adhibendo.
       Datum Avinione, X Kal. Novembris, Pontificatus nostri anno tercio.

А.Л. Ідэнтыфікацыйны нумар электроннай версіі дакумента: d071 ад 2010.IX.12.






Hosted by uCoz