Гісторыя Беларусі IX-XVIII стагоддзяў. Першакрыніцы.


1388.[І.30], feria quinta proxima ante festum Purificacionis sancte Marie virginis. Торунь. Прадстаўнікі Каралеўства Польскага на чале з Гнезненскім архіепіскапам Бадзантам і прадстаўнікі Тэўтонскага ордэна на чале з вялікім комтурам Конрадам фон Валенродам устанаўліваюць, што кароль Польшчы, вярхоўны князь Літвы Уладзіслаў (Ягайла) сустрэнецца з вялікім магістрам Тэўтонскага ордэна Конрадам Цёльнерам фон Ротэнштайнам у Торуні праз два тыдні пасля бліжэйшага Вялікдня, у нядзелю "Misericordia Domini" (12 красавіка 1388 г.) на месцы паміж сёламі Кострын і Чарнявіцы насупраць замка Златарыя; перамір'е паміж Літвой і Руссю (за выключэннем Жамойці) і Тэўтонскім ордэнам будзе працягвацца ад бліжэйшай нядзелі "Reminiscere" (23 лютага) да дня сустрэчы і далей яшчэ чатыры тыдні (да 10 мая 1388 г.).

Арыгінал невядомы. - Копія 1: GStA PK (Берлін). Perg. Urk., Schieblade 75, № 26 (трансумпт 22 красавіка 1388 г.).

Асноўныя публікацыі: Codex diplomaticus Prussicus. Bd. 4. Königsberg, 1853. S. 59-62, № 47 (па копіі 1); Monumenta medii aevi historica res gestas Poloniae illustrantia. T. 6. Codex epistolaris Vitoldi Magni Ducis Lithuaniae. 1376-1430 / Collectus opera A. Prochaska. Kraków, 1882. S. 14, № 37; Regesta historico-diplomatica Ordinis S. Mariae Theutonicorum 1198-1525. P. 2. Regesta Privilegiorum Ordinis S. Mariae Theutonicorum, Regesten der Pergament-Urkunden aus der Zeit des Deutschen Ordens. Göttingen, 1948. S. 138-139, № 1157; Ліцкевіч А. Дагаворы паміж князямі ВКЛ, нобілямі Жамойці і прадстаўнікамі Тэўтонскага ордэна ў Прусіі і Лівоніі (1367-1398 гг.) // Arche. 2010, № 10 (Грунвальдскі нумар). С. 60-61 (пераказ зместу). - Лацінскі тэкст прыводзіцца паводле публікацыі Ё. Фойгта ("Codex diplomaticus Prussicus").

      Nos, Bodzantha, Dei gracia sancte Gnezensis ecclesie archiepiscopus; Sandzivogius, palatinus Kalissiensis et capitaneus Cracoviensis; Johannes de Tanczin, castellanus Woynizensis et capitaneus Siradiensis; Paschco, miles de Bogoria; et Rainoldus de Gorin, significamus quibus expedit tenore presencium universis, quod sub anno Domini millesimo trecentesimo octuagesimo octavo, die dominico proximo ante festum Purificacionis beate Marie virginis, ex parte serenissimi principis et domini nostri domini Wladislai, regis Polonie, Lithuanieque principis supremi et heredis Russie etc. convencionem cum honorabilibus et religiosis viris dominis Conrado de Walrode, magno commendatore; Siffrido Walpot de Bassinheym, summo hospitalario in Elbingo; Lodovico Wafelar1 in Thorun et Lupo de Czolnhard in Danczk – preceptoribus, commendatoribus et fratribus Ordinis beate Marie Theutonicorum I[he]r[usa]li[mi]tan[orum] celebravimus, habentibus plenam potestatem tractandi et alium terminum convencionis statuendi inter dominum nostrum regem Polonie et dominum magistrum generalem supradictum.
      Quem terminum convencionis duabus septimanis post festum Pasche proximum, videlicet die dominica, qua Misericordia domini etc. decantatur, concorditer statuimus – sic, quod die dominico predicto dominus noster rex in Raczans, et magister generalis – in Thorun, summo mane debent constitui propriis in personis. Et eodem die ad meridiem ipse dominus noster rex pro parte sua quatuor, et magister generalis sepedicti similiter pro parte sua quatuor viros honestos, quos eis et eorum alteri placuerit, ad fossatum situm in greniciis regni Polonie et terrarum domini magistri prenotatis inter villas Kostrin et Czirnewczen2 ex opposito castri Zlotoria ad meridiem destinabunt. Qui quidem octo viri destinandi tractatus habendos inter dominum nostrum regem et dominum magistrum generalem supradictos mutuo inchoabunt, et habitis huiusmodi tractatibus, quando ipsis expediens videbitur, dominum nostrum regem et dominum magistrum generalem antefatos ad unum certum locum, ubi eis conveniencius videbitur, personaliter conportabunt.
      Ut autem premissa valeant ad bonum finem deduci, hincinde facimus et statuimus treugas vere et firme pacis inter predictas terras Lithuanie et Russie ac omnes terras, ad dominum magistrum generalem et suum Ordinem pertinentes, excepta terra Samaytie, in quantum illustris princeps dominus Skirgalo, dux de Traken, ad treugas pacis, cum dominis de Lyvonia factas et ordinatas, non inclusit, et in quantum dicta terra Samaytie in treugas predictas non sit inclusa nec ad presentes treugas pacis includatur, a dominica proxima, qua Reminiscere decantatur usque ad terminum convencionis predictum et ab eodem termino ad quatuor septimanas inmediate sequentes inclusive sine dolo et fraude inviolabiliter observandas.
      Eciam extitit ordinatum, quod predicte terre, scilicet Lithuanie et Russie, durantibus treugis supradictis nullomodo gwerrabunt, nec expedicionem facient contra christianos seu quaslibet terras aliorum ruthenorum, nec debent domino regi predicto consilio et facto auxiliari ad terras dampnificandas supradictas, ubi autem predicte terre Lithuanie et Russie per quos vel quempiam fuerint impedite et impugnate, treugis pacis eisdem durantibus poterunt se pro posse defendere et tueri, nec per hoc predicte treuge pacis videbuntur frangi ac eciam violari. Consimiliaque dominus magister et Ordo suus poterunt facere.
      Edificia vero et reformaciones pro melioracione ipsarum terrarum predicti domini rex et magister si qua fecerint infra treugas pacis supradictas, cuicumque parti exinde preiudicium et dampnum generari videbitur, predicti octo viri in eadem convencione quidquid et pro quacumque parte super premissis edificiis preiudicio et dampno pronunciaverint et sentenciaverint, ambe partes ratum tenebunt atque firmum.
      Et ob specialem amiciciam predictum terminum convencionis et treugarum pacis, ut premittitur, prolongavimus, quod dominus rex fratres Ordinis et alios homines magistri generalis, quos tenet captivos, ad manum et litteras sigillatas predictorum dominorum commendatorum eidem domino regi per aliquem fratrem Ordinis predicti presentandas, de captivitate dimittat. Qui frater Ordinis nobiscum vel aliquo nostrum ad predictum dominum nostrum regem accedere debet, cui fratri Ordinis idem dominus noster rex dabit sigillatas litteras suas, mandata et informaciones et assignabit ad partes Lithuanie, ita quod tam fratres Ordinis, quam alii captivi predicti domini magistri in scriptis et numero eidem fratri in fluvio Neria, ubi influit fluvium Memulam, debent presentari, dolo et fraude quibuslibet postergatis.
      Similiter dominus magister predictus captivos domini regis predicti, si ipse dominus noster rex affectaverit, ad manus et litteras nostras dimittet, et eosdem idem dominus magister nunciis vel nuncio domini regis in insula Trappen mandabit assignari.
      Si autem permissione divina dominum nostrum regem vel dominum magistrum predictos, infra vel in termino convencionis predicte ad aliquam infirmitatem vel mortem, quod absit incidere, contigerit, hiis non obstantibus per pociores dominos partis utriusque terminus convencionis predictus celebrabitur et continuabitur, ut superius est expressum, treugis pacis predictis in suo statu permanentibus.
      Et vigore specialiter terminus convencionis et treugarum pacis post terminum, ut est expressum, pro et super eo extat per nos prolongatus, quod homines tam domini regis, quam domini magistri, quos ad convencionem predictam de terris Lithuanie, Russie, Lyvonie vel de aliis terris ex utraque parte adduxerint, secure possint infra easdem treugas ad propria remeare.
      Insuper promittimus bona fide et ex certa nostra sciencia vigore presencium pro domino nostro rege supradicto, quod ipse dominus noster rex litteras nostras huiusmodi in omnibus punctis et clausulis ratas et gratas habebit, et omnia in eis contenta tenebit sine omni fraude et dolo integraliter et complete.
      In cuius rei testimonium et evidenciam firmiorem presentes scribi fecimus et sigillis nostris communiri.
      Actum et datum in Thorun feria quinta proxima ante festum Purificacionis sancte Marie virginis anno supradicto.

      Acta sunt hec anno, indiccione, pontificatu, mense, die, hora, loco, quibus supra.
      Presentibus discretis et honestis viris Johanne dicto Preuke et Thoma de Jenekindorf, armigeris Warmien[sis] et Pomezanien[sis] diocesis, et aliis fidedignis testibus, ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
      Et ego, Johannes Zadeler, presbiter Gnezen[sis] diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius una cum predictis testibus premisse exhibicioni presens interfui et ad mandatum dicti domini magistri generalis fideliter transscripsi, nil addendo, nil minuendo, quo sensus seu intellectus littere variari seu mutari valeat, et in hanc publicam formam redegi, nomen meum et signum consuetum apposui rogatus et requisitus.

1 У публікацыі Ё. Фойгта: Nafelar. 2 У публікацыі Ё. Фойгта: Czirnemczen.

А.Л. Ідэнтыфікацыйны нумар электроннай версіі дакумента: d103 ад 2010.XII.23.






По вашему желанию банкеты в кафе по низкой цене.

Hosted by uCoz