Гісторыя Беларусі IX-XVIII стагоддзяў. Першакрыніцы.


1433.[III.22], Dominica Laetare. Віцебск. Князі і баяры Рускіх зямель Яраслаў Лінгвенавіч; Андрэй Міхайлавіч; Іван Сямёнавіч; луцкі альбо кіеўскі (?) ваявода Міхаіл Іванавіч; смаленскі стараста Іван Пуцята Сямёнавіч; Андрэй Дзмітрыевіч, Валодка Сарадавіч (?); падольскі стараста Фёдар Нясвіцкі; Івашка Манівідавіч; бранскі стараста Юрша Іванавіч; мезенскі стараста Рыгор Пратасій; Георгій Бутрус; віцебскі стараста Міхаіл Георгіевіч; полацкі стараста (?) Васіль Доўгар Дзмітрыевіч; маршалак Георгій Падковіч (?) і смаленскі маршалак Аляксандр паведамляюць Базельскаму сабору, што князь Баляслаў Свідрыгайла з'яўляецца законна выбраным вялікім князем літоўскім пасля смерці Вітаўта; пішуць пра крыўды, які чыніў Свідрыгайле князь Жыгімонт Кейстутавіч.

Месцазнаходжанне арыгінала цяпер невядомае. Копія была запісана ў рукапісе, які паходзіў з Аншэнскага абацтва (паўночны ўсход Францыі). Па гэтаму спіску дакумент надрукаваны ў выд.: Veterum scriptorum et monumentorum historicorum, dogmaticorum, moralium amplissima collectio. T. 8. Complectens varia concilia, episcoporum statuta synodalia cum amplissima collectione actorum ad consilium Basileense pertinentium et duplici historia consilii Tridentini / Prodiit nunc primum studio et opera domini Edmundi Martene, et domini Ursini Durand, presbyterorum et monachorum Benedictinorum e Congregatione S. Mauri. Parisiis, 1733. Слуп. 575-577 (з паметай: Ex ms. Aquicinct[ensi]; дата прапанавана: Anno 1433, 26 Martii). Электронная версія зроблена па гэтай публікацыі.

Дата: У тэксце дакумент датаваны днём "Dominica Laetare", г.зн. чацвёртай нядзеляй Вялікага поста. Як зазначылі выдаўцы дакумента (1733) у 1433 г. гэты дзень прыходзіўся на 26 сакавіка ("Scilicet Dominica quarta in quadragesima, quae illo anno in diem Martii 26. incidebat"). Але гэта памылка, бо ў 1433 г. Вялікі пост пачынаўся 23 лютага, адпаведна яго чацвёртая нядзеля выпадала на 22 сакавіка.

      Sacrosanctae generali synodo Basileensi in Spiritu-sancto legitime congregatae universalem ecclesiam repraesentanti, nos principes, nobiles, boiari, militares, civitates & oppidani terrarum Russiae, post obedientiam & reverentiam humillimas, tenore praesentium significamus, quod temporibus praeteritis eramus subditi domini ducis Witardi principis catholici: una cum ducatu Lithwaniae, & duce Witardo sublato de medio, de consilio & assensu illustrissimi principis & domini, domini Wadislai regis Poloniae etc. & nobilium & illustrium ducatus Lithwaniae & terrae Saginagitarum, concorditer elegimus illustrem ducem Boleslaum, alias Swidrigal in ducem magnum, verum heredem & dominum nostrum, & juramentis firmatis, pro tali ipsum reputavimus, & promisimus tenere & reputare.
       Et licet dux Sigismundus personaliter juraverit, & fecerit homagium praedicto magno duci Swidrigal, nihilominus ad subornationem dolosam dicti regis Poloniae, per tradimentum idem dux Sigismundus conatus est verum dominum nostrum interficere & exheredare, nisi, Deo volente, per fugam evasisset, & dominam & uxorem ducissam cum puellis & tota curia sua captivavit, omnibus rebus spoliavit, & quod deterius est, in derogationem honoris feminei sexus vestibus ducalibus denudavit; in capellanos & clericos tam ducis magni, quam dominae ducissae, manus violentas injecit, more paganorum turpiter trucidavit, & adhuc hodie haec domina cum [слуп. 576] omnibus curialibus & certis filiis & filiabus nostris utriusque sexus in diris carceribus inhoneste detinentur & tractantur, & in his personis, & per hoc tradimentum abominabile & absurdum, tantas inhumanitates inauditas in partibus istis commiserunt, ut nec pagani, nec Sarraceni, aut alii quicumque infideles similes injurias aut inhumanitates committere consuevere.
      Verum, reverendissimi patres, multi nobiles, & alii Deum timentes, & hujusmodi scelera abhorrentes, de Lithwania, relictis uxoribus, filiis & filiabus, ad exilia potius, quam sufferre suprascripta, se transtulerunt. Intelleximus etiam quod forsitan praedictus dux Sigismundus litteris & etiam oratoribus vel nunciis suis coram summo pontifice ecclesiae Romanae, & serenissimo Romanorum rege, & aliis principibus non cessat illustrem ducem & dominum Swidrigal infamare, ipsum a fide catholica & a sancta Romana ecclesia recessisse, quod minime verum est, immo praesentibus satemur nos ante tempora jurasse, & ita velle observare, numquam habere dominum, nec obedire, nisi esset verus catholicus & fidei ecclesiae Romanae, & secundum juramenta & homagia nostra domino nostro duci magna facta, volumus sibi fervite & obedire, & agnita ipsius justitia, & rebus & corporibus pro persona & justitia ipsius offerimus nos pugnaturos, bonis nostris in hoc minime parcentes, & adepto salvo conductu a Polonis, in quem tamen minime confidimus, cum saepius visum est, nedum salvos conductus, sed & juramenta Polonorum per ipsos violata. Nihilominus si possit haberi salvus conductus per terras & loca aliorum principum & dominiorum, ad hoc sacrum concilium parati sumus pro justitia domini nostri consequenda venire, & hujus sacri concilii determinationi stare, & Deum deprecamur ex corde optantes, quod seniores fidei nostrae, quae est de ritu Graecorum, et fide ecclesiae Romanae, vobiscum concordant. quo facto, & nos parati sumus stare & obedire concordatis.
      In cujus rei testimonium & evidentiam pleniorem nos duces Javaslaus Lengewenitiz nepos regis Poloniae & ducis Swidrigal, Andreas Nichalawitiz etiam nepos regis Poloniae & magni ducis Swidrigal Iwan Senianowitz, Michel Iwanowitiz, Wayerwoda in Lya1. Iwan Pucaca Semanowitiz capitaneus Svialentzky, Andre Dymitrewitiz, Wolodiko Saroydawitiz, Fedor Nesedwitzky capitaneus Podoliae, & domini Iwasko Monivvodovvityz, Jurscha Ivvanovvitiz capitaneus in Brensky, Rehori Prothasi capitaneus in Mezensky, Georgius Butryus, Michael Geordovvitiz capitaneus in Witersky, Wayssily, Dowgor, Dymytrchevvitiz, Polotzky, Georgius Podkovvitiz marschalchus, & Alexander marschalchus Sinalentzky sigilla nostra praesentibus [слуп. 577] fecimus subappendi.
      Datum Vitebsky Dominica Laetare anno Domine MCCCCXXXIII.

1 Праўдападобна, у копіі скажона слова "Kyow", тады гаворка ідзе пра кіеўскага ваяводу Міхаіла Іванавіча Гальшанскага. Прыношу ўдзячнасць А.Ф. Брылю, які ўказаў мне на гэту магчымасць.

А.Л. Ідэнтыфікацыйны нумар электроннай версіі дакумента: d057 ад 2010.II.26. Upd: 2010.III.19.






Hosted by uCoz